Legio Mariae
시작기도
ORATIONES INTRODUCTORIAE
In nomine Patris et Filio et Spiritus Sancti.
Amen.
Veni Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui arnoris in eis ignem
accende.
V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.
Oremus
Deus, qui universarn Ecclesiam tuarn in omni gente et natione sanctificas, in totam
mundi latitudinem Spiritus tui dona defunde, ut, quod in ipsis evangelicae
praedicationis exordiis tua est operata dignatio, nunc quoque per credentium corda
diffundat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adjutorium meum intende.
R. Domine ad adjuvandum me fesina.
V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
묵주기도
ORATIONES SANCTI ROSARII:
Salve Regina, mater misericordiae! Vita, dulcedo, et spes nostra salve! Ad te
clamamus, exules filii Hevae. Ad te suspicamus, gementes et flentes in hac
lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad
nos converte, et Jesum, benedictum fnlctum ventris tui nobis post hoc exilium
ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.
V. Ora pro nobis sancta Dei Genitrix
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus
Deus, cujus Unigenitus per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis
aeternae premia comparavit; concede quaesumus ut haec mysteria sacratissimo
beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod
promittunt assequamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
V. Cor Jesu Sacratissimum.
R. Miserere nobis.
V. Cor Mariae Immaculatum.
R. Ora pro nobis.
V. Sancte Joseph.
R. Ora pro nobis.
V. Sancte Joannes Evangelista
R. Ora pro nobis.
V. Sancte Ludovice Maria de Montfort.
R. Ora pro nobis.
In nomine Patris et Filio et Spiritus Sancti.
Amen.
까떼나
CATENA LEGIONIS
Antiphon. Quae est ista * quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna,
electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
Magni ficat * anima mea Dominum:
Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae; * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes
generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est * et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies * timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo: * dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: * et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, * recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros, * Abraham, et semini eius in sæcula.
Gloria Patri et Filio, * et Spiritui Sancto.
Antiphon. Quae est ista * quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna,
electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
V Maria sine labe concepta.
R. Pro nobis ad te recurrentibus ora.
Oremus
Domine Jesu Christe, noster apud Patrem mediator, qui beatissimam Virginem
matrem tuam, matrem quoque nostram et apud te mediatorem constituere dignatus
est: concede propitius; ut quisquis ad te beneficia petiturus accesserit cuncta se per
earn impetrasse lætetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti,
Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
마침기도
ORATIONES FINALES
In nomine Patris et Filio et Spiritus Sancti.
Amen.
Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genitrix; nostras deprecationes ne
despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis lib era nos semper, Virgo
gloriosa et benedicta.
V. Maria Immaculata, Mediatrix omnium gratiarum (vel invocatur patrona Praesidii)
R. Ora pro nobis.
V. Sancte Michael et Sancte Gabriel.
R. Orate pro nobis.
V. Omnes Potentiae cælestes, Mariae Legio angelorum.
R. Orate pro nobis.
V. Sancte Joanne Baptista.
R. Ora pro nobis.
V. Sancti Petre et Paule.
R. Orate pro nobis.
Confer Domine nobis sub vexillo Mariae militantibus illam plenitudinem fidei in te
et fiduciae in eam cui conceditur saeculum vincere. Fidem dona nobis vivam, caritate
animatam, quae efficiat ut omnia puri amoris tui causa agamus atque semper te in
proximo nostro videamus et servamus; fidem autem stabilem firmamque ut saxum
qua in vitae crucibus, laboribus atque fallaciis quieti perseveremus; fidem etiam
fortem quae magna ad gloriam Tuam, ad salutem quoque animarum, audacter
suscipienda et exsequenda nobis inspiret; fidem denique quae Legionis nostrae futura
sit Columna ignis - quae nos concordes ducat - quae ignes divini amoris ubique
incendat - quae eos qui in tenebris et mortis umbra laborant illuminet - quae tepidos
accendat - quae eos ad vitam reducat qui in peccato mortui sunt; quae gressus nostros
in via pacis agat; ita ut - peracto proelio - Legio nostra nullo amisso in unum redeat
in regno Tui amoris et gloriae. Amen.
번역은 안해도 다 아실거라 믿습니다 ㅇㅂㅇ
근데 라틴어 기도문은 마침기도에 몽포르의 성 루도비코 마리아 성녀가 없네여
혹시 아시는 분 있으면 알려주세용~
이름이 루도비코 마리아 여서 성녀이신줄 알았는데 성인이셨군요
알려주셔서 감사합니다~ 그리고 기도문을 제가 잘못읽어서 못찾았던 거였어요
100%일치합니다 bㅇㅡㅇb
첫댓글 그런가요? 이유는 저도 한번 알아보겠습니다. 다만,
몽포르의 성 루도비코 마리아는 성녀가 아닌 성인입니다. 신부님이셨습니다. 참고하세요.
으헉 성인이셨군요 저는 성녀이신줄 알았어요ㅜㅜ
그리고 제가 헷갈려서 잘못 봤어요 루도비코성인도 나오셨어요